

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 14: Versus 3
Accepit quoque David,etc.[RAB.]Multae uxores David multas gentes significant, quae per fidem Christo copulantur. Concubinae, haereticorum ecclesias, quae Christiani nominis titulo gloriantur. Sed quia propter carnalia lucra Christum sequuntur, non conjuges, sed concubinae dicuntur. Nunc reges si plures habeant uxores, crimen est, quia figurae transierunt.